Biblio > Sources > 64

Type de textesource
TitreDe pictura, plastice, statuaria, libri duo
AuteursBoulenger, Julius Cæsar
Date de rédaction
Date de publication originale1627
Titre traduit
Auteurs de la traduction
Date de traduction
Date d'édition moderne ou de réédition
Editeur moderne
Date de reprint

(I, 19), p. 69-70

Plasticen Dibutades Sicyonius figulus primus inuenit, Corinthi filiae opera, quae capta amore iuuenis, illo abeunte peregre vmbram ex facie eius ad lucernam lineis circumscripsit, quibus pater eius impressa argilla typum fecit, et cum caeteris fictilibus induratum igni proposuit. Sunt qui in Samo primos omnium plasticen inuenisse Rhoecum, et Theodorum tradant, multo ante Battiadas Corintho pulsos. Dibutadis inuentum est rubricam addere, aut ex rubrica cretam fingere, primusque personas tegularum extremis imbricibus imposuit, quae inter initia prototypa vocauit, postea idem ectypa fecit. Aelianus, lib. 14 cap. 37.

Dans :Dibutade et la jeune fille de Corinthe(Lien)

, p. 3

Quidam Chimeras pingunt, quas vulgo vocant grotesques, ineptissime. Quare Vitruuius lib. 7 conqueritur homines qui vere naturam imitari debuissent, fabulosa commentos esse, quae natura ipsa nequeat efficere. Eosdem risui habet Horatius,

Pictoribus atque poetis […] tigribus agni.

Dans :Grotesques(Lien)

, p. 2

Et quia manu vtuntur, graphis necessaria est, qua interdixere Graeci seruis, vt soli ingenui pueri diagraphicen in buxo docerentur.

Dans :Pamphile et la peinture comme art libéral(Lien)

, p. 42

Pamphili qui praeceptor Apellis fuit auctoritate effectum est in tota Graecia vt pueri ingenui ante omnia diagraphicen, hoc est, picturam in buxo docerentur, recipereturque ea ars in primum gradum liberalium, ait Plinius.

Dans :Pamphile et la peinture comme art libéral(Lien)

, p. 2-3

Item a philosophia morali pictores hoc habent vt animum, sensus omnes, perturbationes, mores exprimant, vt hominem iracundum, iustum, inconstantem, clementem, misericordem, excelsum, gloriae auidum, humilem, ferocem, fugacem penicillo delineent.

Dans :Parrhasios, Le Peuple d’Athènes(Lien)

, p. 9

Linearem primi exercuere Ardices Corinthius et Telephanes Sicyonius, sine vllo linearum colore, iam tamen spargentes lineas intus. Ideo et quos pingerent adscribere institutum. Postea eminentiora quaedam, alia reductiora fecerunt. Quintilianus lib. 11 Instit. Cap. 3. Vt qui singulis pinxerunt coloribus, alia tamen eminentiora, alia reductiora fecerunt, sine quo ne membris quidem suas lineas dedissent. Per initia adeo rudis pictura fuit, vt ex lineis vultus hominis, aut animalis agnosci non posset nisi nomen adscriberetur. Aelianus liv. 10 [… ] Petronius, omnia diligenter curiosus pictor cum inscriptione reddiderat.

Dans :Peintres archaïques : « ceci est un bœuf »(Lien)

, p. 6

Phidiam tam diis, quam hominibus effigiendis melio artifex traditur, in ebore vero longe citra aemulum, vel si nihil nisi Minervam Athenis, aut Olympium in Elide Iouem fecisset, cuius pulchritudo adiecisse aliquid etiam receptae religioni videtur, adeo maiestas operis deum aequauit.

Dans :Phidias, Zeus et Athéna(Lien)

(II, 1), p. 102

Quare non iniuria dixerim eos, qui picturam aliquam aspiciunt, μιμητικῶς facultate imitandi, quam a natura accepimus, indigere. Nemo enim recte laudabit equum pictum, nisi qui animal mente intueatur, cuius similitudinem pictura expressit. Neque vero Timomachi Aiacem furentem recte contemplari quisquam potest, nisi illum mente conspiciat, interfectis apud Troiam armentis, moestum sedere, ac de propria morte cogitare.

Dans :Timomaque, Ajax et Médée(Lien)

, « De picturis nativis et veluti vivis » (numéro I, 11) , p. 44

Habuit scena ludis Claudii Pulchri, magnam admirationem picturae, cum ad tegularum similitudinem corui decepti imagine aduolarent. Cum Zeuxis detulisset vuas pictas tanto successu, vt in scenam aues aduolarent, Parrhasius detulit linteum pictum tam subtili opere, vt Zeuxis alitum indicio tumens, flagitaret tandem remoto linteo ostenderet picturam, atque intellecto errore concederet palmam ; quoniam ipse aues fefellisset, Parrhasius se artificem. Fertur et postea Zeuxis puerum vuas ferentem pinxisse, ad quas cum aduolassent aues, iratus operi, dixit : Vuas bene pinxi, puerum male, quem aues timere debuerant. Apelles imagines adeo similitudinis indiscretae pinxit, vt quidam ex facie hominum addiuinans, quos metoscopos vocant, ex iis dixerit aut futurae mortis annos, aut praeteritae vitae.

Dans :Zeuxis et Parrhasios : les raisins et le rideau(Lien)